- NEMUS
- I.NEMUScastrum Campaniae Romanae iuxta Lacum Nemorensem, in colle, cum palatio superbissimo Marchionum Frangepanorum, in ditione Pontisicia, 18. milliar. a Roma in Eurum, uti 6. ab arce Gandulphi, 4. a Velitris, Nemi.II.NEMUSsilvaamoena: cuiusmodi locis adeo capiebantur olim elegantiores Romani et φιλόκαλοι, ut etiam in urbanis aedibus, si aliô locô nequirent, saltem in tectis haberent. Et quidem, uti in Xustis per hibernum Solem de rebus gravibus, relinter ambulandum, vel sedentes tractabant: Sic in Nemoribus per aestatem umbram ac opacitatem captabant. Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 72. Sed et Idololatris olim im frequenti usu, unde apud Romanos Nemus Aricinum adeo celebre, ubi Dianae simulacrum ex Taurica aducctum magna in veneratione fuit, quod et simpliciter Nemus, apud Strabonem, Τὸ δ᾿ Ἀρτεμίσιον, ὅ καλοῦσι Νέμος, ἐκ τοῦ εν ἀριςερᾷ μέρους τῆς ὁδοῦ τῆς ἐξ Ἀρικίας ἀναβαινούσης τῆς δ᾿ Ἀρεκίνης τὸ ἱερὸν λέγουσι δὲ εἶναι ἀφίδρυμα τῆς Ταυροπόλου. Templum Dianae, quod vocant Nemus, in sinistro latere viae Ariciâ ascendentis etc. Nempe Latini Dianae Aricinae templum ita proprie vocabant. Nemus. Unde et ipsa Diana Nemorensis indigitabatur, et Sacerdos eius dicebatur Rex Nemorensis, ut est apud Sueton. in Calig. c. 35. Plin. l. 35. c. 7. Pingi autem gladiatoria atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano --- is mortuô avô suô, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in Foro per triduum dedit, tabulamque pictam in Nemore Dianae posuit, i. e. εν τῷ Ἀρτεμισίῳ, quod Nemus vocabatur. Vitruvius l. 4. c. 7. Item generibus aliis constituuntur aedes. ex iisdem symmetriis ordinatae, et aliô genere dispositiones habentes, uti est Castoris in Circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis: item argutius in Nemore Dianae, columnis adiectis dextrâ ac sinistrâ, ad humeros pronai, etc E quibus locis constat, Nemus proprie vocatum fuisse, Templum illud Dianae Aricinae, quod in nemoribus positum esset. Ovid. l. 1. de Arte am. v. 259.Ecce. suburbanae templum nemorense Dianae.De eodem loquitur Silius l. 8. v. 363.Quique immite Nemus Triviae, etc.Hîc Scythicae Dianae seu τῆς Ταυροπόλου imago. Vide Salmas. ad Solin. p. 67. Ibidem Hippolytus quoque colebatur, et Egeria cum Numa nocturnos obivit congressus. Equis illud ingredi non licebat, ob Hipplytum ab iis discerptum: Meminit eius Ovid: Fastor. l. 3. v. 261.Nympha mone, nemori stagnoque operata Dianae,Nympha, Numae coniux, ad tua festa veni.Vallis Aricinae sylvâ precinctus opacâEst locus, antiquâ relligione sacer.Hic iacet Hippolytus furiis direptus equerum:Unde Nemus nullis illud initur equis.Licia dependent longas velantta sepes,Et posita est meritae multa taebella Deae etc.Vide in voce Aricia, et supra in voce Luci. Sed et Musarum haec olim domicilia fuêre, unde posten in superstitionem versa. Magna enim ingenia et naturae capacia Nemorum umbris fontibusque gavisos, primâ statim Ode sui operis v. 30. docet Horatius:---------- ---------- Me gelidum Nemus,Nympharumque leves oum Satyris chori,Secernunt populo.Et l. 2. Ep. 2. v. 77.Scriptorum chorus omnis amat Nemus, ac sugit urbe.Hinc de Abrahamo Patriarcha iam legimus, Gen. c. 13. v. ult. habitâsse eum in convallibus Mamre, quae fuerunt multis arboribus consitae. Idem iuxta Beersabae fontes, locos sibiac amoena vireta plantâsse legitur. Georg. Hornius Historiae Philosophicae l. 7. c. 3. Pertinent huc Indorum Philosophi Hylobii cognominati: de quibus Strabo l. 15. et fere sic Clemens l. 1. Strom. Διττῶν δὲ τοῦτων ῾ϒυμνοσοφιςῶν᾿ τὸ γένος, οἱ μὲν, Σαρμάναι αὐτῶν οἱ δὲ Βραχμάναι καλούμενοι, καὶ τῶ Σαρμάνων οἱ ῾γλόβιοι προσαγορεύομενοι, οὔτε πόλεις οἰκοῦσιν οὔτε ςέγας ἔχουσιν, δένδρων δ᾿ ἀμφιέννυνται φλοιοῖς, Duplex erat illorum genus, alii Sarmanae, (Straboni Germanes alii Brachmanae dicuntur. Et inter Sarmanas sunt Hylobii, qui nec urbes colunt, nec sub tectis habitant, sed arborum tantum corticibus vestiuntur. E quibus postremis verbis liquet, cur Gap desc: Hebrew vocentur, quasi Nemoricolas vel Sylvicolas dicas. Nec dubitat Vossius, quin his praecipue convenerit Gymnosophistarum nomen, de Philos. Sectis c. 1. §. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.